- TRIPTOLEMUS
- TRIPTOLEMUSEleusii, ut Hygino, Fab. 147. placet, aut, ut Pausan. l. 1. mavult, Celei Eleusini Regis et Mehalinae fil. qui primus in Graecia agriculturae rationem creditur invenisse. In infantia divinô lacte a Cerere nutritus; Alatis serpentibus dein impositus, illis ceu curru utebatur, per totum terrarum orbem, ut frumentorum usum doceret, ab eadem missus est. Vide Hyginum, loc. cit. et extr. Ovid. l. 4. Fast. v. 559.Iste quidem mortalis erit, sed primus arabit,Et seret, et cultâ praemia tollet humô.De Triptolemi legibus apud Athenienses 3. duntaxat praecepta in Eleusine templo scribit Xenocrates Philosophus: Venerandos Deos, honorandos parentes, carnibus von vescendum esse. Ovid. l. 3. Trist. El. 8. v. 1.Nunc ego Triptolemi cuperem conscendere currus.Statius, l. 4. Sylv. 2. v. 36.— Aetherei felix sic orbita fluxitTriptolemi. ———Socrates apud Platonem, oratione ad Iudices, inter iudices infernales Triptolemum refert. Eam orationis partem Cicero laudat Latine conversam, 1 Tuscul. c. 41. Nic. Lloydius. Nonnulli Rharum, filium Cranai, qui cecropi in atheniensi Regno successit, Triptolemi genitorem faciunt; Suidas tamen avum mavult, Celei patrem. Quia vero sive Rharus, sive Celeus Cererem exceperat hospitiô, Triptolemum agriculturam docuit: qui a plerisque intelligitur Georgic. l. 1. ubi Poeta, inter Deos rusticos, memorat puerum, unci monstratorem aratri; aliis tamen existimantibus, non tam Graecum Triptolemi, quam Aegyptium Osiridis Numen signari. Is itaque frugum sic edoctus sationem, postea longâ nave, ut Philochorus ait, frumentum Urbibus distribuit; quô occasio data fabulae, quod serpente alatô vectus sit: quamquam et draco potuerit esse παράσημον seu insigne navis. Fuisse autem Cererem Heroinam Siculam, alibi dictum. Non pauci vero Veterum, quae de Rharo, Cerere, quae ab eo Rharias dicta est, Celeo ac Triptolemo narrantur, ad Pandionis tempora referre malunt, qui post Erichthonium habuit imperium, Erechthei antecessor, vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et prog. Idol. l. 1. c. 13. et 17. et Salmas. ad Solin. p. 750. et seqq. ubi Triptolemum inter symbola Eleusiniorum sacrorum fuisse, ex Clemente Alex. et Arnobio inter alia, docet. Ex marmore Triptolemi simulacrum a Praxitele factum, inter Hortorum Servilianorum Romae ornamenta, memorat Plin. l. 36. c. 5. qui et Sophoclis hôc nomine fabulam laudat, l. 18. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.